monumenta.ch > Hieronymus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 39
XXXVIII. MANSIO. Et profecti de Oboth, castra metati sunt in Ieabarim, in finibus Moab . Tricesima octava Mansio 'acervos lapidum transeuntium' sonat. Sunt sancti lapides, qui volvuntur super terram, laeves, politi et rotunditate sua rotarum cursibus similes. Sunt et alii quos Propheta iubet tolli de via, ne ambulantium in eos offendant pedes. Qui sunt isti ambulantes? utique viatores et praetereuntes, qui per istud saeculum ad alias Mansiones transire festinant. Quod autem dicitur, 'in finibus Moab,' et supra scriptum est, 'in solitudine quae respicit Moab contra solis ortum:' ostendit iuxta litteram, quod hucusque in finibus terrae Idumaeorum fuerint, et nunc veniant ad terminos Moab, de alia provincia ad aliam transeuntes. NON ENIM semper uni virtuti danda est opera: sed sicut scriptum est: 'Ibunt de virtute in virtutem' , de alia transeundum est ad aliam: quia haerent sibi, et ita inter se nexae sunt, ut qui una caruerit, omnibus careat. Et tamen transire de alia ad aliam, eorum est proprie, qui solis iustitiae ortum considerant.